

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 19: Versus 37
Ad descensum.Descendente Domino de monte Oliveti, id est, humiliante se ad infirmitatem nostrae carnis illo qui erat in forma Dei, cum eo descendunt turbae, id est, humiliatur qui ejus misericordia indigent, ut ab eo exaltentur.Gaudentes.Frequenter ingressus est civitatem Hierusalem, sed non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo cum ascendit passurus. Quod ideo factum est, ut amplius eorum adversum se excitaret invidiam, quia jam tempus passionis instabat.Super.Maxime de resurrectione Lazari, quae nuper facta erat. Nam et propterea obviam venit ei turba, quia hoc signum factum audierant ab eo. Laudant etiam de signis et doctrina, quae fecit cum ascendit ad diem scenopegiae, quod Joannes narrat.